

Epistola I ad Timotheum*
Caput 1: Versus 8
Scimus autem.Ne videretur legem incusare, addit:Scimus autem,etc. Sed ne iterum videatur eam inducere, subjungit:Scientes hoc, quia justo non est lex posita:quia non ex ea est justus, sed ex fide. Ad quid igitur ei necessaria est lex? Ideo data est, ut vel reum puniret, vel peccare volentem coerceret. Justus tamen, et si ea non eget, utitur, ut sic esset in auctoritate aliis, et futura attestaretur factis.Legitime utatur.Qui scit ad tempus datam esse legem et sub Christo deserit. Jam justis per remissionem non est opus lege, a qua liberi sunt per Christum. Lege autem legitime utendi multiplex est modus, ut secundum aliud justus, et secundum aliud injustus recte dicatur legitime uti lege. Injustus enim ea legitime utitur, quando intelligens quare data sit, ejus comminatione tanquam paedagogo perducitur ad gratiam, per quam justus fiat. Justus vero et illa legitime utitur, cum eam tenendo injustis imponit, ut cum injustis coeperit inolitae concupiscentiae morbus incentivo prohibitionis, et cumulo praevaricationis augeri, confugiant ad justificantem gratiam, et per eam suavitate justitiae delectati poenam litterae minantis evadant.